utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621265

Charter
Charter Number: 05621265
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1254 - 1255
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus de Arcy dat nobis unam culturam in territorio de Cuningesby [U]niversis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Philippus de Arcy salutem in domino Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam totam culturam meam in territorio de Cunigesby iacentem ex occidentali parte grangie sue que se extendit in longitudine a vivario meo quod est sub gardino Radulfi Pinceun versus suth usque Quab versus north et in latitudine inter toftum meum quod Willelmus Gardiner aliquando tenuit de me ex parte orientali et terram predicti conventus ex parte occidentali tenendam et habendam dicto conventui de me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et ego Philippus et heredes mei predictam culturam cum suis pertinentiis predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter