utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621267

Charter
Charter Number: 05621267
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1254 - 1255
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Philippus dat nobis duo tofta et tres culturas terre in territorio de Cunigesby [S]ciant presentes et futuri quod ego Philippus de Arcy concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione pro salute anime mee et antecessorum meorum duo tofta ex utraque parte grangie sue iacentia in Nort Cunigesby cum omni latitudine sua et latitudine et cum omnibus pertinentiis suis quorum unum iacet ex orientali parte dicte grangie illud scilicet toftum quod Radulfus filius Ybrie nativus meus aliquando tenuit et extendit se in longitudine de Reddam usque ad viam communem a Saleclive usque Flikesburc et in latitudine a dicta grangia usque ad viam que est inter gardinum meum et dictum toftum et aliud ex parte occidentali eiusdem grangie supradicte illud videlicet quod Willelmus Legardiner nativus meus aliquando tenuit et extendit se in longitudine a dicta via que ducit Saleclive usque ad communem viam eiusdem et in latitudine a dicta grangia usque Thuiattecroft cum omnibus pertinentiis suis et aisiamentis infra villam et extra et insuper totam culturam meam ex west parte eiusdem tofti in territorio eiusdem ville que extendit se in longitudine a predicta via que ducit Saleclive usque ad vivarium meum quod est sub gardino Radulfi Pinceun et in latitudine a dicto tofto versus occidentem usque ad terram predicti conventus et duas culturas in nort campo scilicet in Cristing quarum una iacet iuxta le Maregate que dundit inter campos eiusdem ville et Normanby cum tota dicta Maregate ex nort parte et sellionem capellani mei de capella mea ex suth parte et extendit se in longitudine a communi pastura usque ad aque ductum que vocatur Quabbebech Altero vero cultura non multum distat ab ista versus austrum et iacet inter terram predicti conventus ex sut parte et terram dicti capellani ex nort parte et extendit se in longitudine eodem modo quo prima tenenda de me et heredibus meis predicto conventui et successoribus vel assignatis libere quiete et pacifice inperpetuum sicut aliqua elemosina liberius vel melius dari potest vel teneri Et ego Philippus et heredes mei predicta tofta cum culturis prenominatis omnibus et singulis et cum omnibus pertinentiis suis et aisiamentis infra villam et extra sicut prescriptum est predicto conventui et successoribus suis vel assignatis warantizabimus defendemus et de omnibus adquietabimus contra omnes inperpetuum sicut liberam puram et specialem elemosinam nostram In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter