utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621268

Charter
Charter Number: 05621268
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1255 - 1265
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quiete clamatio Margarete de Lacy comitisse Linc de ij toftis et quadraginta sex acris et dimidia in Cunigesby [O]mnibus hoc presens scriptum visuris vel audituris Margareta de Lacy comitissa Linc et Penbrock salutem in domino Sciatis me dimisisse et quietum clamasse monialibus de Al ibidem Deo servientibus duo tofta et quadraginta sex acras et dimidiam in villa de North Cunigesby quam quidem terram habui de domino Philippo de Arcy ad terminum annorum et quam terram dictus dominus Philippus dedit et carta sua confirmavit dictis monialibus de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam sicut carta sua proportat Preterea dimisi et quietum clamavi dictis dominabus pro Deo et anima mea et pro animabus antecessorum meorum totam firmam annualem quam ipse dicte domine mihi de dicta terra deberent reddere usque ad finem termini mei In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter