utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621270

Charter
Charter Number: 05621270
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1184 - 1210
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Fulco de Redenesse dat nobis quandam moram cum terra in territorio de Redenesse [N]otum sit universis quod ego Fulco de Redenesse dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et uxoris mee Eduse et heredum meorum et omnium antecessorum meorum quandam moram cum terra in territorio de Redenesse habentem sex percatas in latitudine cum omni longitudine sua de Kerdic quantum se mora extendit scilicet moram cum terra que iacet inter divisam de Huc et moram predictarum monialium quam habent de feudo Thome de Redenesse ex dono Reineri de Waxtunisham quondam vicecomitis Eboraci reddendo annuatim mihi et heredibus meis sex denarios ad Pentecost pro omni servitio et exactione Et ego Fulco et heredes mei warantizabimus totam predictam moram cum terra predicto conventui contra omnes homines Et si ego Fulco voluero habitum religionis accipere in vita mea sive ad mortem predictus conventus de Al recipiet me honorifice sicut liberum hominem in congregatione sua Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter