utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621271

Charter
Charter Number: 05621271
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1184 - 1210
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Fulconis confirmat nobis predictam moram et dat nobis quandam particulam terre iuxta Claidic [N]otum sit universis quod ego Robertus filius Fulconis de Redenesse concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et heredum meorum et omnium antecessorum meorum quandam moram cum fundo in territorio de Redenesse quam habent ex dono Fulconis patris mei habentem sex percatas in latitudine cum omni longitudine sua de Kerdic quantum se mora de Redenesse extendit scilicet moram cum fundo que iacet inter divisam de Huc et mora predicti conventus quam habent de feudo Thome de Redenesse ex dono Reineri de Waxstunesham quondam vicecomitis Eboraci reddendo annuatim mihi et heredibus meis post discessum patris mei Fulconis sex denarios ad Pentecost pro omni servitio et exactione et consuetudine Et predictus conventus faciet de predicta mora cum fundo quicquid eis placuit sine inpedimento de me vel de heredibus meis Et hoc affidavi legitime tenendum in manu Benedicti clerici de Cuningesby Preterea dedi eidem conventui de Al in eodem territorio de Redenesse quandam particulam terre iuxta Claidic versus occidentem scilicet dimidiam acram eiusdem terre in puram et perpetuam elemosinam Et ne quis hanc donationem meam adnichilare vel infirmare valeat presenti carta mea et sigillo confirmavi et bonorum virorum testimonio corroboravi Et ego Robertus et heredes mei warantizabimus et defendemus et adquietabimus hec omnia predicto conventui contra omnes homines inperpetuum sicuti specialem elemosinam nostram Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter