utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621272

Charter
Charter Number: 05621272
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1184 - 1210
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Robertus confirmat nobis eandem moram et particulam in territorio de Redenesse [N]otum sit universis quod ego Robertus filius Fulconis de Redenesse concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et heredum meorum et omnium antecessorum meorum quandam moram cum terra in territorio de Redenesse quam habent de dono Fulconis patris mei habentem vj percatas in latitudine cum omni longitudine sua de Kerdic quantum se mora de Redenesse extendit scilicet moram cum terra que iacet inter divisam de Huke et moram predicti conventus quam habent de feudo Thome de Redenesse ex dono Reineri de Waxstunesham quondam vicecomitis Eboraci reddendo annuatim mihi et heredibus meis post decessum patris mei Fulconis sex denarios ad Pentecost pro omni servitio et exactione Preterea dedi eidem conventui de Al in eodem territorio de Redenesse quandam particulam terre iuxta Claidic versus occidentem scilicet dimidiam acram eiusdem terre in puram et perpetuam elemosinam et reliquam partem eiusdem terre tenendas de me et heredibus meis in feudi firma reddendo mihi et heredibus meis post me per annum quatuor denarios ad Pentecost pro omni servitio et exactione Et ego Robertus et heredes mei warantizabimus et adquietabimus hec omnia predicto conventui contra omnes homines sicut specialem elemosinam nostram Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter