utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621274

Charter
Charter Number: 05621274
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1208 - 1247
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulphus filius Roberti dat nobis quandam moram cum fundo in territorio de Redenesse [N]otum sit universis quod ego Ranulphus filius Roberti filii Fulconis de Redenesse dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et heredum meorum et omnium antecessorum meorum quandam moram cum fundo in territorio de Redenesse habentem sex percatas in latitudine cum omni longitudine sua de Keredic quantum se mora de Redenesse se extendit scilicet moram cum fundo que iacet inter divisam de Huc et moram predicti conventus quam habent de feudo Thome de Redenesse ex dono Raineri de Waxtunesham quondam vicecomitis Ebor reddendo mihi et heredibus meis annuatim sex denarios ad Pentecost pro omni servitio et exactione et consuetudine Et predictus conventus faciet de predicta mora cum fundo quicquid eis placuerit sine inpedimento de me vel de heredibus meis et hec affidavi legitime tenendum in manu domini Willelmi tunc prioris de Al Preterea dedi et concessi eidem conventui de Al in eodem territorio de Redenesse quandam particulam terre iuxta Claidic versus occidentem scilicet dimidiam acram eiusdem terre in puram et perpetuam elemosinam Et ne quis hanc donationem meam adnichilare vel infirmare valeat presenti carta mea et sigillo meo confirmavi et virorum bonorum testimonio corroboravi Et ego Ranulphus et heredes mei warantizabimus et defendemus et adquietabimus hec omnia predicto conventui contra omnes homines et feminas inperpetuum sicut specialem elemosinam nostram Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter