utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621277

Charter 05621277
Charter Number: 05621277
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas filius Roberti filii Holdewini de Redenes confirmat nobis totam terram quam Reinerus de Waxtunesham nobis dedit [S]ciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Roberti filii Holdewini de Redenes concessi et hac carta mea presenti confirmavi conventui de Al totam terram quam Reinerus de Waxtunesham dedit eis in elemosinam videlicet sex acras terre arabilis in Redenes et sex percatas de mora cum fundo in latitudine et in longitudine quantum mora de Redenes se extendit et terram subtus mora ad colendum si eis placuerit sive ad faciendum inde quodcumque voluerint videlicet duas acras terre arabilis iacentes iuxta divisam que est inter Witeghift et Redenes et duas acras terre arabilis iacentes iuxta spinetum de Redenes et duas acras terre arabilis iacentes versus Swyneflet Quas sex acras terre arabilis et quas sex percatas de mora cum fundo Robertus pater meus filius Holdewini dedit predicto Raynero pro servitio suo per servitium dimidie libre piperis per annum pro omni servitio et quod servitium predicte dimidie libre piperis predictus conventus reddent mihi per annum et heredibus meis ad festum apostolorum Petri et Pauli pro omni servitio et communem pasturam ad sex animalia Et ego et heredes mei warantizabimus et defendemus et adquietabimus dictam terram et moram cum fundo et terram subtus mora predicto conventui pro predicto servitio contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter