utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621278

Charter
Charter Number: 05621278
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1184 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Quoddam excambium terrarum factum inter Thomam filium Roberti et nos in territorio de Redenes [C]unctis Cristi innotescat fidelibus presentibus et futuris quod ego Thomas filius Roberti filii Holdewini de Redenesse dedi et hac mea carta confirmavi priori et conventui de Al duas acras terre arabilis in territorio de Redenes iacentes proximas medie sellioni illarum trium sellionum quas prius habuerunt de me iuxta divisam de Witegift et unam rodam quam prius habuerant ex alia parte fosse versus austrum ab illis duabus acris predictis et iuxta spinetum inter fossas quatuordecim percatas in longitudine et quatuor perticas et dimidiam in latitudine et versus Swineflet duas selliones proximas illis sellionibus versus occidentem quas prius habuerant ibidem de me in excambium pro illis duabus acris iuxta divisam de Witegift et pro duabus sellionibus versus Swineflet et pro una sellione inter fossas iuxta spinetum quatuordecim perticarum in longitudine et duarum et dimidie in latitudine quas duas acras et tres selliones prefatus prior et conventus habuerant in sex acras quas Rainerus vicecomes eis dedit et ego eis confirmaveram et quas scilicet tribui abbati et conventui sancte Marie Ebor in bovata terre quam dedi ei coram domini regis iustitiariis pro pace habenda ita scilicet quod predictus prior et conventus plenarie saysiati sunt de sex acris terre arabilis sicut debent esse ex dono predicti Reineri vicecomitis et confirmatione mea quarum due acre et una roda iacent iuxta divisam de Witegift sicut supradictum est et una acra sub bosco in duabus sellionibus et una sellio inter grippas latitudinis duarum perticarum longitudine viginti quinque perticarum et dimidiam acram in una sellione ad prata proxima terre Angeri versus occidentem et quatuordecim perticatas in longitudine et quatuor et dimidiam in latitudine versus aquilonem a spineto sicut supradictum est et super sabulum inter fossas una sellio viginti sex perticarum in longitudine et duarum in latitudine et quatuor selliones inde versus Suineflet unius acre et xj perticarum Hec omnia libere et quiete tenenda cum sex perticatas more quas predictus Rainerus eis dedit cum libero introitu et exitu warantizabimus et adquietabimus ego et heredes mei versus omnes homines de omnibus rebus inperpetuum salva nobis annuatim tamen dimidia libra piperis ad festum apostolorum Petri et Pauli de predicta terra et mora pro omni servitio et exactione Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter