utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621279

Charter
Charter Number: 05621279
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Adam filius Thome confirmat nobis totam terram quam Rainerus de Waxtunesham nobis dedit in territorio de Red [N]otum sit omnibus Cristi fidelibus tam presentibus quam futuris quod ego Adam filius Thome filii Roberti de Redenesse concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al totam terram quam Raynerus de Waxtunesham dedit eidem conventui in territorio de Redenesse in elemosinam perpetuam videlicet sex acras terre arabilis in Redenes et sex percatas de mora cum fundo in latitudine et longitudine quantum mora de Redenesse se extendit et terram subtus moram ad colendam si eidem conventui placuerit sive ad faciendum inde quodcumque conventus voluerit videlicet duas acras terre arabilis iacentes iuxta divisam que est inter Witegift et Redenesse et duas acras terre arabilis iacentes iuxta spinetum de Redenesse et duas acras terre arabilis iacentes versus Swineflet quas sex acras terre arabilis et quas sex percatas de mora cum fundo Robertus avus meus filius Holdewini dedit predicto Reinero pro servitio suo per servitium dimidie libre piperis per annum pro omni servitio et quod servitium predicte dimidie libre piperis prefatus conventus reddet mihi et heredibus meis annuatim ad festum apostolorum Petri et Pauli pro omni seculari servitio et consuetudine et exactione Preterea confirmavi eidem conventui ex dono Angeri de Redenesse duodecim percatas de mora cum fundo in latitudine et longitudine quantum mora de Redenesse se extendit propinquiores prefatis sex percatis ex orientali parte unum toftum quatuor percarum in latitudine iuxta toftum canonicorum de Thortona ex orientali parte cum libero introitu et exitu de mora usque ad aquam de Huse et communem pasturam ad sex animalia Et ego Adam prefatus et heredes mei post me warantizabimus hanc prenominatam terram et moram cum fundo prenominato conventui de Al erga dominos et omnes homines sicut specialem et perpetuam elemosinam nostram inperpetuum salvo prefato servitio dimidie libre piperis sicut supradictum est Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter