utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621280

Charter 05621280
Charter Number: 05621280
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1250 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas filius Ade quiete clamat nobis reditum dimidie libre piperis et preterea confirmat nobis terras predictas et moram [O]mnibus Cristi fidelibus tam presentibus quam futuris Thomas filius Ade de Redenesse salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse et de me et de heredibus meis inperpetuum quietum clamasse Deo et beate Marie et conventui de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam annuum redditum dimidie libre piperis quem mihi reddere solebant ad festum apostolorum Petri et Pauli pro sex acris terre arabilis in Redenesse et sex perticatis de mora Concessi etiam et dedi predicto conventui easdem sex acras arabilis in territorio de Redenesse et easdem sex perticatas de mora cum fundo in latitudine et longitudine quantum mora de Redenesse se extendit et terram subtus mora ad colendam sive ad faciendum inde quodcumque predictus conventus voluerit videlicet duas acras terre arabilis iacentes iuxta divisam que est inter Witegift et Redenesse et duas acras terre arabilis iacentes iuxta spinetum de Redenesse et duas acras terre arabilis iacentes versus Suineflet quas sex acras terre arabilis et quas sex perticatas de mora cum fundo Robertus avus patris mei filius Holdewini dedit Reinero de Waxtonesham pro servitio suo per servitum dimidie libre piperis quod quidem servitium predicte dimidie libre piperis prefatus conventus mihi et antecessoribus meis reddere solebant quem redditum sicut prescriptum est tam pro me quam pro heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam concessi dedi et confirmavi Confirmavi insuper eidem conventui duodecim perticatas de mora cum fundo in latitudine et longitudine quantum mora de Redenesse se extendit quas habet ex dono Angeri de Redenesse propinquiores prefatis sex perticatis ex parte orientali et unum toftum quatuor perticarum in latitudine iuxta toftum canonicorum de Thornetona ex parte orientali cum libero introitu de mora usque ad aquam de Huse et communem pasturam ad sex animalia in territorio de Redenesse Concessi etiam predicto conventui correctiones hominum suorum aliquam partem dictarum terrarum vel more tenentium ita quod neque ego vel alius heredum vel successorum meorum ab aliquo predictorum pro aliquo delicto vel forisfacto aliquid exigere possumus inperpetuum Et ego Thomas et heredes mei post me predictam terram et moram cum fundo et omnia prenominata cum suis pertinentiis predicto conventui warantizabimus defendemus erga dominum regem et omnes alios homines de omnibus secularibus servitiis consuetudinibus sectis ad curiam et exactionibus sicut puram et specialem elemosinam nostram adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter