utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621281

Charter
Charter Number: 05621281
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Abbas et conventus sancte Marie Ebor confirmat nobis illas sex acras terre cum mora quas Raynerus dedit nobis [C]unctis Cristi fidelibus tam futuris quam presentibus Robertus abbas et conventus sancte Marie Eboraci salutem Sciatis nos ad petitionem Reyneri de Waxtonesham concessisse et presenti carta nostra confirmasse inperpetuam elemosinam monialibus de Al sex acras terre arabilis in Redenesse et sex percatas de mora in latitudine et in longitudine quantum mora de Redenesse se extendit et pasturam quantum pertinet ad tantum tenementi scilicet duas acras terre arabilis iacentes iuxta divisam que est inter Witegift et Redenes et duas acras terre arabilis iacentes iuxta spinetum de Redenes et duas acras terre arabilis iacentes versus Suineflet quas sex acras terre arabilis et quas sex percatas de mora predictus Raynerus dedit in perpetuam elemosinam prefatis monialibus et quas Robertus filius Holdewini de Redenesse dedit predicto Raynero per servitium dimidie libre piperis eidem Roberto reddende per annum ad festum apostolorum Petri et Pauli Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter