utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621282

Charter
Charter Number: 05621282
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Angerus filius Holdewini dat nobis xij percatas de mora in longitudine et unum toftum quatuor percarum longitudinis [S]ciant omnes presentes et futuri quod ego Angerus filius Holdewini concessione domini mei Thome et Agnetis sponse mee et heredum meorum dedi et hac carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui monialium de Al et fratribus earum clericis et laicis xij percatas de mora in latitudine et in longitudine quantum mora de Redenesse se extendit videlicet propinquiores more prefatis sex percatas quam habent ex dono Reyneri ex orientali parte et unum toftum quatuor percarum latitudinis et longitudinis ab aqua de Husa usque ad moram cum libero introitu et exitu tenenda de me et de heredibus meis in liberam et perpetuam possessionem et elemosinam salvis xij denariis ad festum sancti Botulphi mihi annuatim reddendis et heredibus meis post me pro omni seculari servitio et exactione et communem pasturam ad sex animalia Ego vero et heredes mei warantizabimus et adquietabimus hanc predictam elemosinam erga dominos et omnes homines inperpetuum coram hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter