utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621283

Charter
Charter Number: 05621283
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1184 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Angeri confirmat nobis predictas xij percatas de mora et toftum [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Angeri de Redenes concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al duodecim percatas more cum fundo suo in latitudine in mora de Redenes et in longitudine quantum mora de Redenes se extendit quas habent de feudo meo et terram subtus mora ad colendum si eis placuerit sive ad faciendum inde quodcumque voluerint illas scilicet percatas more cum omnibus pertinentiis suis quas Angerus pater meus dedit eis cum Helewisa sorore mea videlicet propinquiores more quam habent ex dono Reyneri quondam vicecomitis Eboraci ex orientali parte et unum toftum in aquilonali capite predicte more quatuor perticatarum latitudinis et longitudinis ab aqua de Usa usque ad moram cum libero introitu et exitu tenenda de me et heredibus meis in liberum et perpetuam possessionem et elemosinam salvis tamen duodecim denariis ad festum sancti Botulphi annuatim mihi et heredibus meis post me reddendis pro omni seculari servitio et exactione et consuetudine et communem pasturam ad sex animalia Et ego Robertus et heredes mei warantizabimus predicto conventui predictam moram cum fundo et terram subtus moram et adquietabimus et defendemus pro predicto servitio contra dominos et omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter