utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621284

Charter
Charter Number: 05621284
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas filius Roberti filii Holdewini confirmat nobis totam terram quam Reinerus de Waxtonesham dedit nobis et xij percatas de mora quas Angerus dedit nobis [S]ciant omnes tam presentes quam futuri quod ego Thomas filius Roberti filii Holdewini de Redenesse concessi et hac carta mea presenti confirmavi monialibus de Al totam terram quam Raynerus de Waxtunesham dedit eis in elemosinam videlicet sex acras terre arabilis in Redenesse et sex percatas de mora in latitudine et in longitudine quantum mora de Redenesse se extendit videlicet duas acras terre arabilis iacentes iuxta divisam que est inter Witegift et Redenesse et duas acras terre arabilis iacentes iuxta spinetum de Redenesse et duas acras terre arabilis iacentes versus Suineflet quas sex acras terre arabilis et quas sex percatas de mora Robertus pater meus filius Holdewini dedit predicto Raynero pro servitio suo per servitium dimidie libre piperis per annum pro omni servitio et quod servitium predicte dimidie libre piperis predicte moniales reddent per annum mihi et heredibus meis ad festum apostolorum Petri et Pauli pro omni servitio Preter hec confirmavi eis ex dono Angeri avunculi mei et hominis xij percatas de mora in latitudine et in longitudine quantum mora de Redenesse se extendit propinquiores prefatis sex percatis ex orientali parte et unum toftum quatuor percarum in latitudine iuxta toftum canonicorum de Thortun ex orientali parte cum libero introitu et exitu de mora usque ad aquam et communem pasturam ad sex animalia Hec omnia confirmavi eis pro salute anime mee et patris mei et omnium antecessorum meorum in perpetuam elemosinam salvo predicto servitio et erga dominos et omnes homines warantizabo et heredes mei post me coram hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter