utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621285

Charter
Charter Number: 05621285
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1197 - 1239
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Abbas et conventus sancte Marie Ebor confirmant nobis decem et octo percatas mora cum terra quas Angerus dedit nobis et sex percatas quas Fulco dedit nobis [S]ciant omnes qui viderint vel audierint litteras has quod ego Robertus de Longo Campo abbas ecclesie sancte Marie Ebor cum communi consilio et assensu capituli nostri concessi et hac presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al decem et octo perticatas more cum terra in territorio de Redenesse tenendas inperpetuum libere et quiete sine omni impedimento duodecim scilicet perticatas more cum terra quas habent de dono Angeri de Redenesse et sex percatas quas habent de dono Fulconis de Redenesse Reddent autem nobis predictus conventus annuatim duos solidos ad duos terminos medietatem ad festum sancti Martini et medietatem ad Pentecost Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter