utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621286

Charter
Charter Number: 05621286
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Thome dat nobis unam acram terre arabilis in territorio de Redenesse [S]ciant presentes et futuri quod ego Iohannes filius Thome de Redenesse concessi dedi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unam acram terre arabilis iacentem in territorio de Redenesse in tribus sellionibus de quibus una sellio iacet inter terram Roberti filii Angeri et terram Ranulphi filii Roberti et buttat versus north super Grip et versus suth super Kerdike Et alia sellio iacet ad Thornbuttes inter terram Walteri filii Galfridi et terram Willelmi de Dannhat et buttat versus north super viam que tendit de Suineflet versus Redenes et versus suth super pratum Et tertia sellio continet in latitudine duas percatas et iacet inter terram meam et terram Roberti de Rettewill et buttat versus north in aquam de Use et versus suth super Middelsandich Et ego Iohannes et heredes mei predictas tres selliones cum pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam suam predicto conventui warantizabimus et defendemus et de omnibus contra dominos feodi et contra omnes homines adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter