utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621287

Charter
Charter Number: 05621287
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes dat nobis duas acras terre arabilis in territorio de Redenesse in excambium pro duabus sellionibus iacentibus in Langefeld [H]oc cirograffum testatur quod Iohannes filius Thome de Redenesse dedit inperpetuum excambium conventui de Al duas acras terre arabilis in territorio de Redn in Langsures in duabus sellionibus unde una sellio iacet inter terram Hugonis de Bretevile et terram Thome filii Arnaldi et buttat versus north super Lebanc et versus suth super Kerdic Et alia sellio iacet inter terram Roberti de Baylol et terram Willelmi filii Roberti et buttat versus north super Legrip et versus [suth] super Kerdich tenendas et habendas eidem conventui in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra inperpetuum excambium pro duabus sellionibus iacentibus in Langfeld unde una iacet inter terram abbatis et terram Ricardi prepositi et alia iacet inter terram Iordani de Menthorp et terram domini abbatis Et predictus conventus dedit predicto Iohanni propter hoc excambium faciendum duodecim solidos argenti quia terra quam dedit melior fuit quam recepit Predictus vero Iohannes et heredes sui predictas duas acras terre cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui inperpetuum excambium sicut predictum est warantizabunt et defendent et de omnibus erga omnes adquietabunt inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter