utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621289

Charter
Charter Number: 05621289
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nos prior et conventus de Al concedimus et confirmamus Roberto Stori duos toftos in villa de Suineflet [O]mnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit prior et conventus de Al salutem in domino [N]overitis nos concessisse et hac presenti carta confirmasse Roberto Stori et heredibus suis vel suis assignatis duos toftos in villa de Suineflet quorum unus iacet ex orientali parte eiusdem ville inter terram abbatis de Ebor et terram Ricardi filii Iuliane et extendit se a Fulsyedic usque ad ripam de Use Alter vero iacet inter terram Roberti Angeri et toftum abbatis de Ebor tenendos et habendos libere quiete et pacifice reddendo inde annuatim dicto conventui de Al tres solidos et quatuor denarios ad duos terminos videlicet ad festum sancti Martini in hyeme viginti denarios et ad Pentecost viginti denarios Et sciendum est quod dictus Robertus et heredes sui vel sui assignati dictos toftos edificabunt competenter propriis sumptibus infra duos annos proximo sequentes sub pena dimidie marce dicto conventui sine aliqua contradictione solvende et ad hanc solutionem faciendam dictus Robertus Stori una cum Robertus le Fraunceis fidei datione se obligaverunt Nos vero dicti prior et conventus dictos toftos dicto Roberto Stori et heredibus suis vel suis assignatis dummodo de dicto redditu ad dictos terminos nobis plenarie satisfecerant warantizabimus contra omnes homines et defendemus quamdiu donatores nostri nobis warantizabunt In cuius rei testimonium presenti scripto dictus Robertus Stori sigillum suum apposuit Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter