utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621291

Charter
Charter Number: 05621291
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1202 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[S]ciant presentes et futuri quod ego Ricardus Aunger de Rednes dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi priori de Alwingham ordinis sancti Gileberti de Sempingham canonicisque et sanctimonialibus ibidem Deo servientibus unam selionem terre mee cum pertinentiis in Rednes cum tota sua longitudine et latitudine scilicet illam selionem que iacet in campo de Rednes qui dicitur Brokinhorn inter terram domini abbatis sancte Marie Ebor versus orientem et terram Willelmi filii Willelmi versus occidentem cuius capud australe abuttat super capud qui vocatur le Merske et capud aquilonare super Kercroftdik tenendam et habendam eidem priori et canonicis et sanctimonialibus et eorum successoribus in liberam et puram et perpetuam elemosinam de me et heredibus meis in perpetuum Et ego Ricardus et heredes mei totam predictam terram cum omnibus pertinentiis suis priori canonicis et sanctimonialibus et eorum successoribus contra omnes homines in liberam puram et perpetuam elemosinam warantizabimus adquietabimus et in omnibus et per omnia defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Ricardo de Multona tunc senescallo domini abbatis sancte Marie de Ebor et domino Waltero de Uxflet milite et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter