utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621293

Charter
Charter Number: 05621293
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Le Volant dat Raynero de Waxtunesham totam terram cum edificiis quam habuit in villa sancti Botulphi in foro [S]ciant omnes presentes et futuri quod ego Willelmus le Volant consilio et assensu sponse mee et heredum meorum dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Raynero de Waxtunesham totam terram cum edificiis et omnibus pertinentiis quam habui in villa sancti Botulphi in foro scilicet proximam terram terre illi que fuit Arkilli versus viam ex parte orientis habentem latitudinem triginta unius pedum et longitudinem a via aquilonis usque ad viam austri quam scilicet terram Conanus comes de Rikemund dedit patri meo et heredibus suis et carta sua confirmavit illi et heredibus suis vel cuicumque illam assignare vel dare voluerit tenendam de me et heredibus meis in feudo et hereditate pro homagio et servitio suo et pro centum solidis esterlingorum quos mihi dedit reddendo mihi annuatim decem denarios pro omnibus servitiis et consuetudinibus ita quod per hos decem denarios erunt quieti Reinerus et heredes sui de omnibus auxiliis demandis et omnibus aliis rebus libere et quiete et honorifice Hanc autem terram et edificia cum pertinentiis warantizabimus ego Willelmus et heredes mei predicto Reynero et heredibus suis versus comitem et omnes homines fide nostra interposita Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter