utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621294

Charter 05621294
Charter Number: 05621294
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Willelmus dat Reinero eandem terram in villa sancti Botulphi [S]ciant tam presentes quam futuri quod ego Willelmus le Volant concessi et dedi et hac mea carta confirmavi Reinero de Waxtunesham totam terram quam habui in villa sancti Botulphi scilicet xxiiij pedum in latitudine versus forum a domo que fuit Arkilli versus viam ex parte orientis pro humagio et servitio suo et pro centum solidis quos ipse Reinerus mihi dedit ei et heredibus suis tenendam de me et heredibus meis in feodo et hereditate reddendo inde mihi annuatim decem denarios pro omni servitio ad feriam sancti Botulphi ita quod per hos x denarios erunt quieti Reinerus et heredes sui de omnibus auxiliis et demandis et omnibus aliis rebus libere et quiete et honorifice Hanc autem terram warantizabo ego et heredes mei illi et heredibus suis versus omnes homines Et si ipsam ei warantizare non potero dabo ei excambium ad plenam valentiam predicte de hereditate mea in Wibtona Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter