utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621296

Charter
Charter Number: 05621296
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Raynerus dat nobis totam terram quam Willelmus Levolant ei dedit in villa sancti Bot [C]unctis Cristi fidelibus tam futuris quam presentibus Reinerus de Waxtunesham salutem Universitati vestre notum facio me dedisse et concessisse et presentis carte mee testimonio confirmasse Deo et beate Marie et sanctimonialibus de Al et fratribus earum ibi Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam terram quam Willelmus Levolant mihi dedit et concessit in villa sancti Botulphi et carta sua confirmavit scilicet xxxi pedum in latitudine versus forum a terra que fuit Arkilli versus viam ex parte orientis et in longitudine a via aquilonis usque ad viam austri Et predicte sanctimoniales et fratres prenominati reddent unoquoque anno ad feriam sancti Botulphi prefato Willelmo Levolant decem denarios pro omni servitio ita quod per hos decem denarios unoquoque anno termino prescripto reddendos erunt prefate sanctimoniales et fratres predicti quieti de omnibus auxiliis et demandis et de omnibus aliis rebus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter