utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621298

Charter
Charter Number: 05621298
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Willelmus confirmat nobis eandem terram et remisit nobis redditum x denariorum [S]ciant omnes presentes et futuri quod ego Willelmus Levolant consilio et assensu Asceline uxoris mee et heredum meorum concessi et hac mea carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam totam illam terram cum edificiis et cum omnibus pertinentiis in villa sancti Botulphi quam Reynerus de Waxtunesham eis dedit scilicet proximam terram terre illi que fuit Arkilli versus viam ex parte orientis habentem in latitudine triginta et unum pedes et in longitudine totum a via aquilonis usque ad viam austri quam terram ego vendidi Reinero predicto ad tenendam de me et heredibus meis iure hereditario reddendo annuatim pro omni servitio decem denarios quos etiam decem denarios ego ex toto remisi et dedi et quietos clamavi de me et de heredibus meis inperpetuum et hac carta presenti confirmavi Deo et beate Marie et prenominato conventui pro salute anime mee et antecessorum et heredum meorum in puram et perpetuam elemosinam liberam ab omni seculari servitio et exactione Hanc vero donationem predicti R et confirmationem meam et donationem ego et heredes mei warantizabimus et adquietabimus et de omnibus rebus erga dominum comitem et omnes homines inperpetuum prescripto conventui fide mea interposita Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter