utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621299

Charter
Charter Number: 05621299
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Release
Date: 1175 - 1248
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Nos prior et conventus dimittimus et concedimus Roberto capellano filio Auberti illam domum cum fundo in villa sancti Botulphi quam Raynerus de Waxtunesham nobis dedit [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris prior et conventus de Al salutem Noverit universitas vestra nos communi consilio capituli nostri concessisse et dimisisse et hac presenti carta nostra confirmasse Roberto capellano filio Auberti de sancto Botulpho et cui assignare voluerit preterquam viris religiosis illam domum cum fundo in villa sancti Botulphi quam Reinerus de Waxtunesham nobis in elemosinam dedit et carta sua confirmavit tenendam et habendam de nobis ad perpetuam feudi firmam bene et in pace libere et quiete reddendo nobis annuatim infra octobas sancti Botulphi viginti et quatuor solidos bonorum sterlingorum pro omnibus rebus que ad nos pertinent et nos respondebimus de servitio sive regis sive comitis secundum tenorem carte donatoris nostri Et sciendum quod si predictus Robertus vel eius assignati et successores nobis supradictam firmam infra predictum terminum non solverint vel solvere noluerint vel contempserint licebit nobis in predicta domo districtionem facere super quodcumque mercimonium vel vadimonium ibidem inventum fuerit vel domum ipsam cum fundo in manu nostra capere et in nostra saisina deinceps retinere sine omni contradictione ipsius Roberti vel eius assignatorum Et prefatus Robertus inscriptis sanctis iuravit quod se tam de predicte firme solutione quam aliis fidelitatibus erga domum de Al fideliter habebit in omnibus Et in huius rei securitatem presens carta in modo cirographi conscripta est et sigillo capituli de Al ex una parte et sigillo ipsius Roberti ex altera parte corroborata Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter