utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621303

Charter Number: 05621303
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1190 - 1195
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo episcopus Linc confirmat nobis auctoritate episcopali ecclesiastica beneficia que nobis sunt concessa [O]mnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Hugo Dei gratia Linc episcopus salutem in domino Cum universis nostre dicioni subditis pro nostra possibilitate teneamur sua iura illibata conservare maxime domibus religiosis debemus intendere et possessiones illarum clipeo nostre protectionis et auctoritatis protegere defendere et manutenere Attendentes igitur sanctitatem religiose domus ancillarum Cristi monialium de Al ecclesiastica beneficia que eis sunt a Cristi fidelibus concessa sicut eis sunt rationabiliter collata prout carte donatorum testantur eis concedimus episcopali auctoritate confirmamus de quibus in presentiarum duximus propriis vocabulis exprimendas ecclesiam sancte Marie de Cok et ecclesiam sancti Leonardi eiusdem ville et ecclesiam sancti Adelwaldi de Al et ecclesiam sancti Margarete de Kedigtun et ecclesiam sancte Helene de Calethorp que quidem ecclesiastica beneficia cum omnibus pertinentiis suis prefatis monialibus inperpetuum concedimus et nostra auctoritate confirmamus salva Linc ecclesie dignitate et episcopalibus consuetudinibus Quod ut ratum habeatur et firmum presenti scripto et sigillo nostro duximus confirmandum Testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter