utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05629848

Charter
Charter Number: 05629848
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Order
Date: 1309
Date Type: Internal, Regnal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
map View Map
Charter:
Edwardus [] dilecto et fideli suo Waltero de Gloucester escatori suo citra Trentam salutem Quia accepimus per inquisitionem quam per vos fieri fecimus quod prior de Alving ante pupplicationem statuti de terris et tenementis ad manum mortuam non ponendis editi perquisivit sibi et domui sue feodo terras et tenementa subscripta videlicet unam acram terre cum pertinentiis in Yerd de Radulfo filio Martini de Ierd triginta uno anno elapso iiij acras prati cum pertinentiis in eadem villa de A filio W de Couton triginta et tribus annis elapsis sex acras prati cum pertinentiis in Germ et Alving de Roberto filio I de Yerd triginta et uno anno elapsis Et xxiij solidos tres denarios unam obolum et j quadratam annui redditus cum pertinentiis de Alano filio Alani de Couton triginta duobus annis elapsis que quidem terram redditum et pratum vos pretendisti prefatum priorem ea post pupplicationem statuti predicti perquisivisse licentia domini E quondam regis de patris nostri non optenta ea occasione ut dicitis capistis in manum nostram Nos volentes quod prefato priore inurietur in hac parte vobis mandamus quod de terra prato et redditu predictis si ea occasione premissa et non alia de tam cepistis in manum nostram vobis ulterius non intromittatis exitus siquis inde perceperitis prefato priori restituentes Teste me ipso apud Westm v die May anno regni nostri secundo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter