utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630003

Charter
Charter Number: 05630003
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Foundation
Date: 1093
Date Type: Internal, A.D., Episcopal

map View Map
Charter:
Sanctorum prisca auctoritate patrum qui in nomine patris et filii et spiritus sancti in sancta ecclesia regiminis gubernacula hactenus tenuerunt quique suos adiutores sancteque ecclesie fundatores sua nobis industria suorumque scriptorum longa traditione cognitos reddiderunt admoneri videmur ut ea que a temporaneis nostris in sancte ecclesie matris exaltatione facta sunt presentibus per nos manifestentur posterisque dinoscenda nobis scribentibus reserventur Nos igitur maiorum imitantes exempla iam quadam pietatis opera referamus que in Anglica terra gesta sunt a Hugone Cestrensi comite anno ab incarnatione domini millesimo nonagesimo tercio regnante potentissimo rege Willelmo atque in archiepiscopatu Cantuariensi pontificante Anselmo atque in Eboracensi pontificante Thoma Volumus vero ut religiosi atque fideles Christiani cognoscant quia iccirco nobis ista describere placuit ut qui ea relegerint vel audierint deum supplicabiliori affectu pro sancte ecclesie fundatorum salute implorent et ut presentes ad regna celestia tendentes etiam inter etatis huius primates quos sequantur inveniant Igitur ad honorem et gloriam summe et individue trinitatis atque incomprehensibilis divinitatis iam proferamus que nos dicere spopondimus Hugo comes Cestrensis atque Ermentrudis comitissa devotioni religiose pia mente subditi piissimaque dei visitatione inspirati in quadam ecclesia que constructa est in honore sancte Werburge virginis in civitate Cestrie monachos religiose viventes posuerunt concedente rege Willelmo qui deum assidue exorarent tam pro utilitate anime regis Willelmi et Willelmi patris eius nobilissimi regis et matris eius Mathildis regine fratrumque et sororum eius atque regis Edwardi quam pro animarum suarum salute et pro animabus patrum et matrum et antecessorum heredumque et parentum et baronum suorum omniumque Christianorum tam vivorum quam defunctorum Huic vero ecclesie sancte Werburge Hugo supradictus comes et Ermentrudis comitissa possessiones priores liberas in perpetuum et quietas concesserunt et de suis augmentaverunt habitationique monachorum habilem reddiderunt eamque abbatiam nulli omnino abbatie subditam fecerunt Postea in ea monachos et abbatem deo donante et supradicto rege Willelmo concedente constituerunt Hanc etiam et quicquid ad eam pertinet abbati et monachis dederunt videlicet Ynes Salthonam Suttonam Cheveleiam Huntithonam Bocthonam Wervenam Croctonam Trochford Clifthonam Estonam Wisdeleth Hodisleiam Weapram et dimidiam Rabi et terciam partem de Nestona et terciam partem de Leche et unam carrucam terre ad Pulford et terciam partem de Berewardesleia et Edinchale et Sotewica Insuper dederunt huic ecclesie in ipsa civitate de suo dominio vicum a porta de North usque ad ecclesiam et locum unius molendini ad pontem civitatis et duo maneria in Anglisi unum autem in Ros unum in Wirhalle Erberiam et in Lindesei terram decem boum et post obitum comitis vel comitisse Westonam cum appendiciis suis in Derbesira et ad presens decimam ipsius manerii et ecclesiam de Estona et terram duarum carrucarum et rectam decimam non solum de annona verum etiam de pullis et vitulis de porcis et agnis de butiro et caseo et de omnibus rebus de quibus debeat decima dari in his meis maneriis scilicet Etthona Frodesham Weveresham Lech Roccestra Haurdina Coleshul Bissopestred Uppetuna Campedena Esteham et rectam decimam piscatoriarum de Frodesham de Rodelant de Anglesheia non solum de dominio suo sed etiam de navibus ibi et in omnibus aquis suis piscantibus et decimam de piscatoria Etthone et de omni pisce qui accipitur in De et unum batellum ab omni re liberum Adhuc vero dederunt ecclesiam et terram ecclesie et decimam de molendinis et de omnibus rebus que decimari debent in Denefordia Quin etiam baronibus suis principalibus concesserunt ut unusquisque daret prefate abbatie centum solidatas terre alii autem secundum suum posse et velle Insuper constituerunt ut singuli barones et milites darent deo et sancte Werburge post obitum suum sua corpora et terciam partem totius substantie sue Et non solum hec constituerunt de baronibus et militibus sed etiam de burgensibus et aliis hominibus liberis suis Teste Anselmo archiepiscopo Herveio episcopo Baldwino monacho Eustachio monacho Heldebaldo monacho Roberto filio Hugonis Willelmo constabulario Willelmo Malbanc Rannulfo dapifero Hugone Normanni filio Radulfo dapifero Hugone filio Osberni Hamone de Maci Gileberto de Venables Ricardo de Vernun Ricardo de Rullos Bigod de Loges Ricardo filio Nigelli Roberto filio Serli Rannulfo venatore Erneiso venatore aliisque quamplurimis Willelmus Malbanc dedit huic abbatie sancte Werburge Witebiam et terciam partem Weupre et ecclesiam et decimam de Tatenhala et unam salinam in Wicho et terram duobus bobus et Robertus de Tremouz dedit Tidelvestan teste Ranulfo fratre suo Roberto dapifero Ricardo de Briceio Wacelinus nepos Walteri de Vernon dedit quendam agricolam et terram quatuor boum in Nessa et decimam de omnibus rebus suis que decimari possint in Prestona in Levedesham et terciam partem totius substantie sue et uxoris eius Teste Gileberto multisque aliis Scirard dedit capellam de Bebintone et terram quatuor boum et decimam illius manerii et decimam de Bromhale et de Walei et de Maynes et de Westona et de Wilne et post obitum suum omnem substantie sue et sue mulieris terciam partem de Cestresira et de Maynes Teste Willelmo constabulario Hugone Osberni filio et Wimundo de Colonciis Gillebertus de Venables dedit deo et sancte Werburge ecclesiam de Esteburi cum medietate bosci et plani et omnium que pertinent ad Neobold Galfridus de Sartes dedit decimam suam de Withtrichestun Teste Willelmo filio Gud et ipso domino suo Willelmo Malbanc Ricardus de Mesnilwarin dedit decimam de Blachenot de annona de piscatoria et de omnibus de quibus decima debet dari Teste Rogero fratre suo et Rannulfo Beurello et Rannulfo de Walbruno Robertus Pultrel dedit terram unius carruce ad Masclesfeld Teste Walerano de Baro et Nigello de Rapentune et multis aliis Walterius de Vernon dedit decimam equarum suarum Comes dedit navim unam cum decem retibus ad piscandam in Anglisi in perpetuum liberam et quietam Teste comitissa Willelmo pincerna Hugone camerario Item ad festum sancte Werburge in estate dedit comes Hugo theloneum omnesque redditus et exitus nundinarum trium dierum precipiens ut si aliquis forisfecerit in nundinis omnia placita pertractentur in curia sancte Werburge ad opus monachorum Concessit etiam ad honorem virginis ut sive latro sive aliquis malefactor venerit ad solempnitatem habeat firmam pacem dum fuerit in nundinis nisi forte in illis aliquid forisfecerit Hec sunt itaque dona data abbatie sancte Werburge que omnia ego comes Hugo et Ricardus filius meus et Ermentrudis comitissa et mei barones et mei homines dedimus abbatie sancte Werburge Et concessimus ut hec omnia predicta et abbatia et omnia ad eam pertinentia essent libera et pacata et quieta ab omni consuetudine et ab omni re nichil retinentes in hiis omnibus nisi orationes et beneficia monachorum in hoc loco commanentium et tam liberum et quietum honorem sancte Werburge dedimus et constituimus pro salute anime regis Willelmi et omnium nostrum ut nullus post nos aliquid libertatis vel quietis addere possit Et quando nos hanc cartam confirmavimus nullum opus nullum servitium nullam consuetudinem nullam omnino rem preter orationem in terra sancte Werburge retinuimus preter hoc solum quod si abbas huius loci superbia inflatus nollet facere rectum vicinis suis comes constringeret eum ad rectum faciendum et hoc in curia sancte Werburge quia volumus ut sancta Werburga habeat per omnia curiam suam sicut comes suam Et ut hec omnia essent rata et stabilia in perpetuum ego comes Hugo et mei barones connrmavimus ista omnia coram Anselmo archiepiscopo non solum sigillo meo sed etiam sigillo dei omnipotentis id est signo sancte crucis + ita quod singuli nostrum propria manu in testimonium posteris signum in modum crucis facerent + Signum Hugonis comitis + Signum Ricardi filii eius + Signum Hervei episcopi + Signum Ranulfi nepotis comitis + Signum Rogeri Bigod + Signum Alani de Perci + Signum Willelmi constabularii + Signum Ranulfi dapiferi + Signum Willelmi Malbanc + Signum Roberti filii Hugonis + Signum Hugonis filii Normanni + Hamonis de Masci + Signum Bigod de Loges
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter