utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630019

Charter
Charter Number: 05630019
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1135 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Lucia comitissa Rannulfo comiti Cestrie et Willelmo de Romara karissimis filiis suis salutem Sciatis me concessisse et dedisse et hac mea presenti carta confirmasse deo et sancte Marie et sanctimonialibus de Stykeswold tam futuris quam presentibus in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omnibus secularibus serviciis et consuetudinibus et exaccionibus et in liberam possessionem sancte ecclesie totam meam terram de Stykeswold et totam meam terram de Hundintuna et totam meam terram de Torp cum omnibus pertinenciis suis in ecclesiis in bosco et plano in villis et extra in aquis piscariis et molendinis pratis et marescis et in omnibus locis eisdem terris pertinentibus Et hoc feci pro salute anime mee et animarum vestrarum quare precor vos sicut meos carissimos filios quatinus istam meam elemosinam et vestram pro dei amore et pro salute anime mee et animarum vestrarum manuteneatis et custodiatis nam utillimum erit mihi et vobis ante deum Huius mee concessionis et donacionis isti sunt testes prior de Spalding prior de Pontefracto [] Et ita ut xxx liberate terre sint
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter