utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630023

Charter
Charter Number: 05630023
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1129 - 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rannulfus comes Cestrie constabulario dapifero iusticiaris et nominatim vicecomitibus atque ministris suis Cestrie tam presentibus quam futuris et omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Universitati vestre notum facio me concessisse in elemosina inperpetuum deo et sancte Marie et monachis ecclesie sancte Wereburge pro salute anime mee et pro salute animarum omnium meorum antecessorum nundinas et mentoria mercatoria atque forum omnium venalium fieri ante portam eorum monachorum ita vero quod ipsi monachi faciant ex suo mentoria mercatorum conducentes ea postea mercatoribus in quantum poterint ad proficuum ecclesie eorum Quapropter prohibeo super amorem meum ut nec mercator nec institor nec permentarius nec corvesarius nec ullus minister volens vendere vel emere non vendat nec emat aliquid alicubi nisi ibi quamdiu nundine duraverint Et si quisquam deprehensus fuerit vendere vel emere aliquid alias extra hunc locum precipio vicecomiti civitatis quicumque fuerit super amorem meum et forisfactum meum ut ipsi et ministri abbatis cum eo eant et accipiant ipsum mercatorem cum sua mercatione retinentes eum donec inveniat fideiussores faciendi rectum in curia sancte Werburge Volo etiam atque firmiter precipio ut super omnia hec elemosina bene et integriter manuteneatur ne mea oblacio quam ego ipse optuli super altare sancte Werburge coram meis baronibus in aliqua re disturbetur Ego enim optuli eam propria manu mea super altare coram testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter