utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630027

Charter
Charter Number: 05630027
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136 - 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rannulfus comes Cestrie constabulario dapifero iusticiario baronibus vicecomiti ministris et ballivis et omnibus hominibus suis Francis et Anglis clericis et laicis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis me concessisse et confirmasse in perpetuam elemosinam pro salute anime mee et parentum meorum ecclesie sancte Werburge Cestrie et monachis ibidem deo servientibus omnes donaciones et dignitates et libertates quas comites antecessores mei scilicet Hugo comes et Ricardus filius eius et Rannulfus pater meus et barones in tempore illorum vel in meo eis dederunt Quapropter volo et heredibus meis et omnibus amicis et hominibus meis precipio ut omnia ad abbatiam pertinencia in burgo et extra in bosco in plano in villis et extra in viis et semitis in pratis et pasturis in aquis et molendinis in piscariis et in omnibus aliis locis sint soluta et quieta et ita libera ut nichil libertatis possit addi illis ulterius quia ego nichil retineo in rebus sancte Werburge nisi oraciones tantummodo Et insuper concedo sicut alii comites ante me concesserunt ut sancta Werburga habeat plenarie cursam suam de omnibus rebus Teste Roberto dapifero Normanno de Verdun Rannulfo vicecomite Hugone hostricario Ada de Praers Ricardo Pain Willelmo Grisille apud Cestriam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter