utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630034

Charter
Charter Number: 05630034
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulphus comes Cestrie episcopo Cestrie archidiacono omnibusque sancte ecclesie filiis necnon et constabulario dapifero iusticiario baronibus vicecomitibus ministris et balivis et omnibus hominibus et amicis suis salutem Nostis quidem karissimi quanta mala feci rebus sancte Werburge quorum omnium in fine penitenciam agens dedi deo et sancte Werburge pro salute anime mee et pro satisfactione malorum predicte ecclesie a me illatorum Estham et Brumburgh in perpetuam elemosinam cum cunctis suis adiacentiis in hominibus in ecclesiis in terris in aquis in silvis et in omnibus consuetudinibus sicut ego habui eas die qua ego fui vivus et mortuus Quapropter volo et firmiter precipio super fidem et amorem mihi debitam ut hec mea elemosina pro salute et absolucione mea data sit sicut decet ab omni re soluta et libera et si quisquam eam diminuerit in aliquo ipse deus eum diminuat et destruat Testibus Waltero episcopo Willelmo abbate Rademore Roberto priore de Calke Iohanne capellano Eustachio filio Iohannis Simone filio Willelmi Willelmo de Greille Ricardo pincerna Hugone aucipite Roberto de Buschervilla Roberto filio Hugonis Simone filio Osberni apud Greselegam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter