utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630037

Charter
Charter Number: 05630037
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1135 - 1140
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Stephano regi Anglie archiepiscopis episcopis et omnibus sancte dei ecclesie filiis Ranulfus comes Cestrie et constabulario suo et dapifero et omnibus baronibus suis et hominibus Anglie et Normannie et Wallie salutem Sciatis me dedisse et concessisse ecclesie sancte Marie de Basyngwerke et monachis ibi deo servientibus unam maneriam in Wyrhale Caldhers nomine cum omnibus rebus eidem ville pertinentibus in terris et in aquis et omnibus consuetudinibus libere et quiete in liberam elemosinam ut eodem modo habeant et teneant eandem elemosinam quo habui die qua eam eis dedi proxima die ante festum sancti Edmundi Et nichil inde excipio preter warennam meam et placita warenne que concedo et volo ut per me tractentur in curia sancte Marie ibidem et hoc pro salute anime mee et uxoris mee et antecessorum meorum Et omnes excommunicentur de deo et sancte Maria et sancte ecclesia qui hanc elemosinam minuent aut decrescent de aliqua re Teste Matillida comitissa et Roberto dapifero Gaufrido de Nosburc et Gaufrido dispensatore Roberto de Petrapunt et Willelmo filio Serlonis et Henrico Pultrell et Ricardo pincerna Willelmo albo et Hugone de Ardena et Spileman camerario et Meino capellano et Iohanne magistro et aliis quam pluribus apud Cestriam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter