utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630043

Charter
Charter Number: 05630043
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1136 - 1145
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulfus comes Cestrie Willelmo constabulario et Roberto dapifero et iusticie sue de Cestrescira salutem Notum sit vobis me concessisse et in feodo et hereditate dedisse Hugoni filio Bigodi et heredibus suis tenendum de me et heredibus meis Gouswurth cum pertinentiis suis in planis et nemoribus in pratis et pascuis in viis et semitis in aquis et molendinis et tac et tem et curiam suam ita libere et quiete et in pace et honorabiliter habeat et teneat ut alicui homini et nominatim erga prefectos de Macclesfeldia non placitet nec respondeat Hec omnia concessi ipso mihi donante quendam appreciatum equum in meo talamo Cestrie hiis autem existentibus testibus Waltheuo filio Wlfrici et Hugone filio Osberti et Serlone venatore et Ricardo Bacone et Ranulfo venatore et Galfrido hostiario et Roberto filio Gocetalini
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter