utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630045

Charter 05630045
Charter Number: 05630045
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1138 - 1147
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
+ Domino Rogero gratia dei Cestre si episcopo universoque clero tocius Cestrensis episcopatus et omnibus sancte ecclesie filiis Rannulfus comes Cestrie insuper et constabulario dapifero iusticie vicecomiti ministris balivis necnon et omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Notum sit omnibus Christiane religionis fidelibus me concessisse et confirmasse donacionem ecclesie sancti Egidii de Calc et dominis canonicis ibidem deo servientibus cum omnibus incrementis et elemosinis quas Ricardus comes eum locum ad restaurandum et ediheandum donavit videlicet silvam in quam habitant inter Seggburgebroc et Alrebroc et parvam gillibergam et culturam inter Alrebroc et Sudwde et parvum molendinum Rapendone et iiii bovatas terre in Tichehale et ex dono Nicholai sacerdotis ii bovatas in eadem villo et capellam Smithesbi insuper et ex dono Geve Ridel unam mansuram terre in Tamwurtha et ex meo dono cum omnibus supranominatis concedo eis pro salute anime mee et anime patris mei et matris et antecessorum meorum i batum in piscatura Cestrie ubicumque voluerint ad piscandum et hoc cum una mansura terre ad opus eorum piscatoris et nominatim terram Lofdcot videlicet sicut via descendit de Rapendona ad fontem Neuhathewelle et sicut idem fons descendit usque ad metas Meeltone et ex altera parte sicut terminus Meeltone est usque ad capud Loftesco insuper ad honorem dei et supradicte ecclesie dono eis eorum curiam tam plenariam quam habeo meam in Rapendona cum tol et tem et infaggenthef cum omnibus consuetudinibus quas ego vel aliquis antecessorum meorum eis melius et plenarius eis concedere potuerit et wolo et precipio quod teneant libere et honorifice et quiete in bosco et in plano in pratis et aquis in viis et semitis in foro et mercato in molendinis et in omnibus locis et omnibus rebus et nominatim volo quod de bosco meo habeant copiam ad omnia sua edeficia et ad ignem et precipio omnibus meis ne aliquis presumat impedire eis in aliquo Precor etiam vicinos et hominibus meis precipio per fidem quam mihi debent eos et omnia sua protegere et defendere et manutenere et diligere ut corpus et animam meam et inde sunt testes Radulfus capellanus comitis et Ricardus capellanus Iohannes capellanus Willelmus capellanus Nicholaus sacerdos Rapendone Gilbertus comes de Clara Willelmus de Ferreres Ricardus pincerna Rogerus nepos comitis Robertus Basset Robertus pincerna de Hegglebi et pluribus aliis apud Dunigtunam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter