utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630081

Charter
Charter Number: 05630081
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1144 - 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulfus consul Cestrie Roberto dapifero iusticie baronibus vicecomitibus ministris et ballidis et omnibus servientibus de Cestriscira quicumque fuerint Francis et Anglis salutem Super amorem dei et meum forisfactum et super oculos vestros precipio quod de talibus omnibus auxiliis que solitus sum ponere in terra mea et hominum meorum sit in perpetuum quietus prioratus et prior et omnes homines sui de Nortona elemosina constabularii Cestrie ita ne quicquam inde requiratis nec molestiam terris nec hominibus suis ubicumque illas in mea ballida habuerint inferatis set solas in perpetuum illas de omnibus consuetudinibus et exactionibus et geldis et castellorum operationibus pro me et heredibus meis possideant sicut elemosinam sancte ecclesie ita ne mihi pro ullo precepto nec mandato meo nec meorum nec servientibus meis respondeant nisi de solis oracionibus et dei servicio pro salute omni faciendis Insuper etiam prohibeo infestationem hospitalitatis servientium meorum apud illos vel homines suos ita ne per consuetudinem ab eis quicquam supra velle illorum requirant set illos et eorum possessiones attentius ubicumque fuerint manuteneant et protegant ne inde querimoniam audiam Testibus Eustachio constabulario Cestrie et Normanno de Verdun et Ricardo pincerna et Iohanne et Willelmo capellanis et Ricardo clerico de Frodesham apud Frodesham
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter