utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630088

Charter 05630088
Charter Number: 05630088
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1149
Date Type: Internal, Event

map View Map
Charter:
Ranulphus comes Cestrie archiepiscopo Eboracensi omnibusque sancte ecclesie fidelibus insuper et suis baronibus vicecomitibus ministris et omnibus hominibus suis tam clericis quam laicis tocius terre sui salutem Sciatis me reddidisse et confirmacione presentis sigilli concessisse ecclesie sancte Marie de Lancastre et monachis ibidem deo servientibus quod habeant ita bene et in pace libere et quiete ecclesias et terras et consuetudines et rectitudines et res suas et omnes illas libertates quas Rogerus comes Pictavensis predicte ecclesie dedit et concessit sicut melius et liberius tenuerunt et habuerunt suo tempore in redditibus et decimis et aliis elemosinis et beneficiis in bosco et in piano in viis et semitis in aquis et molendinis pratis pascuis et pissinis Praeter hoc concessi eis Arnoay cum sua domo et mansione et cum suo servicio eis faciendo et super hec omnia omnes sancte ecclesie fideles deposco eis et omnia sua protigere et adcrescere et manutenere ut elemosinam racionabiliter constitutam Hiis testibus Normano de Verdun Willelmo filio Gilberti et Rodberto Banastre Ricardo pincerna Fulcone de Brichelhert Michaele flandrensi Iohanne capellano Rogero capellano Rogero filio Ravenchil Rogero Gernet Willelmo capellano qui hanc cartam scripsit sexto Kalendis Augusti apud Lancastram
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter