utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630090

Charter
Charter Number: 05630090
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1149 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rannulfus consul Cestrie constabulario dapifero baronibus iusticiario vicecomiti ministris et baillivis quicumque fuerint inter Ribbam et Mersam et omnibus hominibus suis Francis et Anglis salutem Sciatis me concessisse deo et sancte Marie et monachis de Evesham elemosinam suam de Hocwica ita bene et libere et quiete et honorifice sicut melius tenuerunt tempore comitis Rogeri Pictavensis et tempore Rannulfi comitis patris mei et sicut decet elemosinam habere sancte ecclesie ita quod nullus super monachos predictos se intromittat de predicta elemosina nec de operationibus nec de aliis exactionibus nec de occasione aliqua aliquis eos vel eorum elemosinam super timorem dei et super meum forisfactum inquietet set honorifice teneant in terris et decimis et pasturis et in bosco et in plano et in aquis et molendinis et piscariis et in omnibus aliis locis Testibus Eustachio constabulario Cestrie et Hugone ostucario et Serlone venatore et Ricardo Buissel et Ricardo pincerna apud Molas Warini
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter