utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630094

Charter 05630094
Charter Number: 05630094
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1149 - 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rannulfus comes Cestrie omnibus baronibus et castellanis suis et omnibus fidelibus suis tam Francis quam Anglis salutem Notum sit vobis me concessisse et sigilli mei munimine confirmasse deo et sancte Marie de Rademore et Willelmo abbati et monachis ibidem deo servientibus in perpetuam elemosinam Merstonam cum omnibus appenditiis suis in bosco et plano et pascuis et rivis et omnibus rebus aliis sicut Osbertus de Ardeua eandem terram eis dedit et concessit et carta sua confirmavit Unde mando et precor ut dei et mei amore predictos monachos de Rademore diligatis et manuteneatis nec aliquam iniuriam eis ab aliquo fieri pro posse vestro eos defendendo aliquatenus permittatis quia abbatiam de Rademore cum omnibus pertinentiis in mea custodia retineo et dei adiutorio et materiali gladio eam defendere satago et omnibus meis ne predictis monachis aliquam iniuriam inferant super amorem meum prohibeo Valete
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter