utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630109

Charter 05630109
Charter Number: 05630109
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulfus comes Cestrie constabulario dapifero iusticiario baronibus vicecomitibus ministris et ballivis et burgensibus suis Cestrie et omnibus hominibus suis Francis et Anglicis tocius terre sue salutem Notum sit tam presentibus quam posteris me dedisse in perpetuam elemosinam et concessisse deo et sancte Marie et sancte Milburge de Wenlok et monachis fratribus meis ibidem deo iugiter servientibus batum unum in Dhe aqua Cestrie ad piscandum ubicumque voluerint cum omni genere retium sagenis stalnettis et flotnettis nocte et die subtus pontem ubicumque voluerint et superius pontem usque Eatonam sine omni inquietamento et alicuius contradictione Super hoc dono et concedo eis hominem unum in Cestria cum domo et mansura sua ad sequendum batum suum et ad serviendum priori et monachis de Whenelok libere et quiete et plenarie ita quod nulli respondeat de aliqua exaccione neque de firma neque de tolneo neque de auxiliis neque de vigilia nisi priori et monachis de Whenelok Insuper dono eis et hominibus suis libertatem tolnei et omnium exaccionum per totam terram meam in burgis in castellis et passagiis et in omnibus locis ne aliquis presumat eis forisfacere aut in aliquo inequitare vel contriscari vel disturbare super decem libras forisfacturi vel membrorum suorum periculum illis aut hominibus suis Precipio camerariis meis Cestrie quod illud computent et talliant coram vicecomitibus et ballivis meis in mea firma Hanc quidem donacionem feci deo et sancte Milburge pro anime mee salute et pro animabus patris et matris mee et antecessorum meorum et incolumitate Matildis comitisse et filiorum meorum tempore domini Rainaldi prioris Hiis testibus Ranulfo abbate Baldewas Iohanne Rogero et Andrea capellanis Waltero fratre comitis Herefordie Ricardo de Claro Gilberto filio Baderoni Ricardo Pincerna Matheo de Praeres Willelmo filio Otuwi Simone filio Osberti et aliis quam pluribus clericis et laicis apud Whenelok
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter