utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630117

Charter Number: 05630117
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
R comes Cestrie episcopo Cestrie et omnibus sancte ecclesie filiis insuper et heredi meo et omnibus hominibus meis tocius terre mee salutem Sciatis quod illam partem decime meorum reddituum quam ante hanc meam infirmitatem ad nullam ecclesiam adturnavi illam nunc michi vaide necessariam statuo de omnibus maneriis meis dominicis quecumque umquam habui vel umquam habere potero in pace si vixero ad satisfaciendum ecclesiis omnibus quibus forisfeci qua impleta ad vestimenta fratrum et sororum abbaciarum trium vero videlicet Minting[is] et Tengham et sanctimonialibus sancte Marie Cestrie et pro anime mee salute imperpetuum remaneat Testibus Willelmo de Larademora abbate Raucestrie abbate Roberto de Grimmesbi Iohanne capellano Andrea clerico apud Greseleiham
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter