utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630118

Charter Number: 05630118
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1153
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulfus comes Cestrie episcopo Cestrie archidiacono omnibusque prelatis et sancte dei ecclesie filiis necnon et omnibus constabulariis dapiferis iusticiariis baronibus vicecomitibus ministris et ballivis et omnibus hominibus et amicis suis salutem Sciatis me donasse centum soliditas terre mee Staffordisirie deo et sancte Marie et omnibus Sanctis ad restaurandam quandam abbatiam canonicorum in ecclesia de Trentham in elemosinam ad serviendum deo ibidem perpetualiter pro salute anime mee et antecessorum meorum et eas assigno de Trenteham et de omnibus illis pertinentiis unde rex Henricus habuit C solidos Volo itaque et firmiter precipio quod prenominata ecclesia supradictam villam cum omnibus libertatibus et dignitatibus in bosco et plano in aquis et molendinis et omnibus consuetudinibus teneat sicut unquam eam melius tenui Testibus Willelmo abbate Radmore Roberto abbate Grimesbie Roberto priore de Calc Eustachio filio Iohannis Simone filio Willelmi Willelmo de Gresele Roberto filio Hugonis Simone filio Osberti Ricardo pincerna apud Greselegam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter