utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630119

Charter Number: 05630119
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1154 - 1160
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Waltero dei gratia Coventrensi episcopo universisque sancte matris ecclesie filiis Matillis comitissa Cestrie salutem Vestra noscat sanctitas me concessu comitis Hugonis filii mei dedisse deo et sancte Marie et canonicis de Calc in puram et perpetuam elemosinam culturam quarerie de Rependona iuxta Trente simul cum advocatione ecclesie sancti Wicstani de Rependona cum omnibus eidem pertinentibus conditione hac quod conventus ibi constet tanquam capiti cum oportunitas idonea hoc expetierit cui Calc subiciatur membrum eius etenim diocesis semper permansit Prece igitur multimoda vestram exoro dulcedinem quatinus hanc elemosinam consilio vestro caritative inceptam permanere faciatis ratam Teste ipso comite Hugone filio meo Willelmo abbate Lilleshill Helia priore de Bredune Rogero capellano Turri clerico Aluredo de Cumbrei Luuel de Hesbi Nicholao de Mealtun multis aliis apud Rependonam Vale
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter