utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630126

Charter
Charter Number: 05630126
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1165 - 1170
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo comes Cestrie conestabulario dapifero baronibus iusticiario vic[ecomiti] ministris et ballivis et omnibus hominibus suis Francis et Anglis omnibusque prelatis et filiis sancte ecclesie salutem Sciatis me concessisse et hac carta mea confirmasse in perpetuam elemosinam pro salute anime patris mei et matris mee et antecessorum meorum et mee deo et sancte Marie et sancto Benedicto et sancto Iacobo et monachis eorum Mintinges et ecclesiam sancti Andree de Mintinges et ecclesiam Omnium Sanctorum de Goutebi et terram Spilemanni et duas bovatas terre et dimidiam Wimundi coci et unam bovatam terre Willelmi pincerne et quicquid pater meus habuit in duabus Mintingis excepta tenura Roberti de Founchun et Berengarii falconarii Et concedo quod predicti monachi et homines eorum habeant omnia aisiamenta sua in bosco meo de Mintingis ad edificia sua et pannagium suum sine vendicione et donacione Quapropter volo et precipio quod supradicti monachi predictam elemosinam in rebus omnibus ita libere et quiete et honorifice in perpetuum teneant sicut elemosina liberius et quietius et honorificius potest teneri Testibus Simone filio Osberti Radulfo filio eius Ricardo de Lovetot Frambaldo de Radefort Willelmo Bennibers Ricardo capellano apud Beltisford
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter