utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630130

Charter
Charter Number: 05630130
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1159 - 1177
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit tam presentibus quam futuris quod ego Hugo comes Cestrie concedo et confirmo donaciones omnium decimarum quas Hugo primus comes vel Ricardus filius eius aut Rannulfus avus meus vel Rannulfus pater meus dederunt deo et ecclesie sancte Werburge Cestrie et monachis deo et prefate virgini ibidem servientibus scilicet de omnibus dominiis meis in Cestrisira et in Staffordsira de vacariis pullis equarum de molendinis de bladis et de omnibus illis rebus unde decima iuste dari debeat precipiens omnibus ballivis meis et ministris et prepositis et omnibus hominibus meis super amorem meum et homagium quod mihi debent quatinus reddant predicte virgini per singulos annos hanc elemosinam ne audiam inde super foris factum meum querimoniam Et si quis de dominio meo fecerit terram tributariam sive sit firmarius sive rusticus qui tenet eam precipio ut reddat sancte Werburge decimas suas ita vero quod nec clericus nec laicus faciat eis inde iniuriam sicut carta patris mei testatur Testibus Hugone de Lasci Radulfo filio Warini Hugone de Dutton Willelmo capellano comitis Willelmo de Haneford et multis aliis apud Cestriam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter