utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630142

Charter 05630142
Charter Number: 05630142
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1153 - 1181
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo comes Cestrie archiepiscopis episcopis abbatibus iustic[iario] vic[ecomiti] ministris et ballidis omnibus hominibus suis Francis et Anglis clericis et laicis tocius Anglie salutem Notum sit vobis me concessisse et confirmasse deo et ecclesie sancte Marie de Stykeswold et sanctimonialibus que ibidem deo serviunt donaciones quas fecerunt eis in elemosina Lucia comitissa ava mea et Rannulfus comes Cestrie pater meus et cartis suis et sigillis confirmaverunt videlicet ex dono et elemosina L comitisse totam terram quam habuit in Stykeswold et ecclesiam eiusdem ville et totam terram quam habuit in Torp et ecclesiam eiusdem ville et totam terram quam habuit in Hundingtuna et ecclesiam eiusdem ville Hec dedit Lucia comitissa deo et sanctimonialibus predictis in perpetuam elemosinam et Rannulfus comes Cestrie pater meus concessit et carta sua confirmavit Ego quoque eandem elemosinam deo et eisdem sanctimonialibus concedo et per hanc cartam meam in perpetuam elemosinam confirmo pro salute mea et pro animabus antecessorum meorum liberam et quietam ab omni seculari servicio et consuetudine cum omnibus que pertinent eisdem terris et ecclesiis in bosco et plano in villis et extra in viis et semitis in pratis et pascuis in aquis et molendinis et in omnibus aliis locis Testibus []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter