utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630147

Charter
Charter Number: 05630147
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1162 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H comes Cestrie constabulario dapifero iusticiariis vicecomitibus ministris balivis et omnibus hominibus suis Francis et Anglicis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis me concessisse et hac carta mea confirmasse omnes possessiones et omnes libertates ecclesie sancti Egidii de Cale et canonicis ibi deo servientibus pro anima patris mei et matris mee et pro salute anime mee et pro animabus antecessorum meorum in perpetuam elemosinam sicut carte patris mei testantur et confirmant videlicet silvam in qua habitant inter Sceggebroc et Aldrebroc et parvam geilbergam et culturam inter Alrebroc et Sudwude et parvum molendinum de Rapindone et quatuor bovatas terre in Tichehale Et ex dono Nicholai sacerdotis duas bovatas in eadem villa et capellam de Smithesbi Et ex dono Geve Ridel unam mansuram terre in Tamwurtha Et ex dono patris mei unum batum in piscatura Cestrie ubicumque voluerint ad piscandum cum una mansura terre ad opus eorum piscatoris et terram Loftescot scilicet sicut via descendit de Rapindone ad fontem Neuhathewelle et sicut idem fons descendit usque ad metas Meeltone et ex altera parte sicut terminus Meeltone est usque ad capud Loftescou Et totam terram Eswini Esegar de Trengestona Et precipio ut ilia terra sit libera et quieta ab omni servicio et ab omnibus causis et querelis ut debet esse elemosina Et insuper precipio hominibus meis ne eos inquietent aut vexent aliqua re sed ipsi canonici predictam terram teneant in bosco et in plano in aquis et molendinis et in omnibus locis ita plenarie sicut unquam aliquis eam tenuit tempore meo et antecessorum meorum plenarius Et Reginaldum filium Alfwini de Rapindone cum mansura sua et cum duabus bovatis terre eidem mansure adiacentibus ipsum et suos heredes solum et quietem ab omni seculari servicio et de omnibus consuetudinibus que pertinent meo undredo Rapindone et nominatim de placitis de halemote et de omnibus querelis et occasionibus ita quod quiete et libere possideant inperpetuum et precipue sit regi quietus de tolneio et pannagio et omni consuetudine inperpetuum Concedo etiam eidem prefate ecclesie terram et servicium Nicholai armigeri patris nostri in bosco et in plano in rivis et in pascuis in foro et extra et viis et semitis libere et quiete sicut unquam melius vel quietius ante eum tenuit Insuper ad honorem dei et supradicte ecclesie concedo eis eorum curiam tam plenariam quam habeo meam in Rapindona cum tol et tem et infaggenthef cum omnibus consuetudinibus quas ego vel aliquis antecessorum meorum melius et plenarius eis concedere potuit Et volo et precipio quod teneant libere et honorifice et quiete in bosco et in plano in pratis et aquis et viis et semitis in foro et in mercato in molendinis et in omnibus locis et omnibus rebus et nominatim volo quod de bosco meo habeant copiam ad omnia sua edificia et ad ignem Has autem possessiones et prescriptas libertates prefati canonici habeant libere et quiete sicut carte patris mei testantur Testibus Radulfo de Meidinwarin Alfredo de Cumbrai Alfredo de Suleini Ricardo de Luvetot Rogero de Livet Giliberto filio Pigot Roberto filio Giliberti Willelmo clerico de Barva Bertramo camerario Sewalo Alexandra fratre eius Radulfo de Bricheshard Roberto pincerna Willelmo clerico Barba Aprilis apud Barvam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter