utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630153

Charter 05630153
Charter Number: 05630153
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1162 - 1165
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Hugo comes Cestrie constabulario dapifero baronibus iusticie ministris bailivis et omnibus fidelibus hominibus et amicis suis salutem Volo vos scire comitem Ranulfum patrem meum dedisse deo et beato Petro et monachis Salopesberiensis ecclesie in puram et perpetuam elemosinam duas mansuras terre in Midelwicho in satisfactionem pro iniuriis quas prefate ecclesie intulerat liberas et quietas a theloneo et omni consuetudine et exactione et omni seculari servicio Volo igitur et precipio et concedo et confirmo hanc patris mei elemosinam firmam et ratam constare et quicquid eis concessit et dedit carta sua corroboravit Quare omnes fideles et amicos meos prece multimoda precor quatinus hanc predictam elemosinam pro patris mei anima et salute mea et heredum meorum manuteneatis et protegatis et nullam iniuriam vel molestiam contra nostram donationem predictis monachis inferatis vel ab aliquo pro posse vestro inferre permittatis Et hoc sciant omnes mei fideles quia nichil retineo in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli nisi orationes et beneficium monachorum Hiis testibus Aluredo de Combrai Simone filio Osberti Rogero capellano Girardo Benedicto fratre comitis Tirrico clerico apud Cestriam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter