utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630159

Charter
Charter Number: 05630159
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1177 - 1180
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
H comes Cestrie constabulario dapifero iustic[iario] vicecom[iti] baronibus militibus ministris omnibus hominibus suis Francis et Anglicis tam presentibus quam futuris salutem Sciatis me concessisse et hac mea carta in perpetuum confirmasse monachis de Pultona totam illam medietatem de Pultona cum omnibus pertinenciis suis quam tenent in feudam firmam de Roberto pincerna unde mihi servicium surgit Et sciatis quod clamo eosdem monacos liberos et quietos ab omni servicio quod ad me pertinet de eadem terra et amodo ad Robertum pincernam de eodem servicio me tenebo Et ideo volo ut nullo modo namum eorundem monacorum pro eodem servicio aliquis capere faciat et precipio ut nullus omnino aliquam eis molestiam inde facere presumat Testibus abbate Cestrie Iohanne constabulario Cestrie Willelmo Patrie Aluredo de Cumbrai Radulfo filio Warned Ricardo de Pulford Willelmo capellano comitis et multis aliis apud Cestriam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter