utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05630203

Charter 05630203
Charter Number: 05630203
Cartulary Title: The Charters of the Anglo-Norman Earls of Chester, C. 1071-1237
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1186 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulfus comes Cestrie Hugoni dei gratia Lincolniensi episcopo et capitulo Lincolniensis ecclesie et constabulario suo et dapifero et iusticiario et vicecom[iti] et baronibus et ministris et ballivis et omnibus hominibus et amicis suis Francis et Anglicis et omnibus prelatis et filiis sancte matris ecclesie salutem Noverit universitas vestra me pro amore dei et pro salute anime mee et animarum antecessorum meorum concessisse et hac presenti carta mea confirmasse omnes donaciones et libertates quas Ranulfus comes Cestrie avus meus dedit deo et beate Marie et sancto Jacobo et sancto Benedicto et monachis eorum in Mentinges Volo itaque et firmiter precipio quod predicti monachi bene et quiete et libere et honorifice inperpetuum teneant omnia ilia que predictus avus meus eis dedit in predicta villa sicut in carta ipsius continetur et in carta patris mei confirmatur ita quod de bosco meo de Mentingis capiant quod eis necessarium erit decenter per visum forestariorum meorum Preterea dedi et concessi et hac carta mea confirmavi deo et sancte Marie et sancto Jacobo et sancto Benedicto et predictis monachis decimam assarti de bosco predicto de Mentingis in perpetuum habendam sicut puram et perpetuam elemosinam Testibus hiis Simone de Kyma Thoma dispensario Ranulfo de Praeriis Gaufrido et Willelmo Farsy Ricardo de Croile Hugone et Ricardo de Bordele Ricardo de Peissun Simone de Dribia Philippo de Thateshale Ricardo de Waringwurthe Roberto filio suo Hasculpho de Praeriis Radulfo filio Simonis Rogero de Maletot Rogero de Estreby Roberto clerico ballivo Bentefordie Thoma clerico presencium scriptore et aliis multis apud Bentefordiam
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter